Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

XXI

Argument

Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis “novissime” et “novissimus” observantissime uti vitarit.

NON paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; velut est et “novissimus” et “novissime.”

Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.

Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro De Lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. “Quod “extremum,”” inquit, “dicebatur, dici “novissimum” coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot, [1] quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a “vetere” “vetustius” ac “veterrimum,” sic a “novo” declinatum “novius” et [2] “novissimum.””

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation