XIII
Argument
De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis “communia” vocantur.“UTOR” et “vereor” et “consolor” communia verba sunt ac dici utroque versus possunt: “vereor te” et “vereor abs te,” id est “tu me vereris”; “utor te” et “utor abs te,” id est “tu me uteris”; [1] “hortor te” et “hortor abs te,” id est “tu me hortaris”; “consolor te” et “consolor abs te,” id est “tu me consolaris”; “testor” quoque et “interpretor” significatione reciproca dicuntur.
Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.
Afranius in Consobrinis: Em istó parentum est vita vilis líberis, Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis. Hic “vereri” ex ea parte dictum est quae est non usitatior.
Novius in Lignaria verbum quod est “utitur” ex contraria parte dicit: Quía supellex múlta quae non útitur, emitúr tamen, id est “quae usui non est.”
M. Cato in quinta Origine: “Exercitum,” inquit, “suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.”
“Consolor” quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. “At cum animum,” inquit, “vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.”
“Testata” itidem et “interpretata” eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut “testor” “interpretor”que verba communia videri debeant.
Sallustius quoque eodem modo: “dilargitis proscriptorum bonis” dicit, tamquam verbum “largior” sit ex verbis communibus.
“Veritum” autem, sicut “puditum” et “pigitum,” non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. “Primum,” inquit, “Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.”
“Dignor” quoque et “veneror” et “confiteor” et “testor” habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et: cursusque dabit venerata secundos.
“Confessi” autem “aeris,” de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: “Aeris confessi rebusque iure [2] iudicatis XXX. dies iusti sunto.” Item ex isdem tabulis id quoque est. “Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.”