IX
Argument
“Peposci” et “memordi,” “pepugi” et “spepondi” et “cecurri” plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo “descendo” non “descendi,” sed “descendidi” dixerunt.“POPOSCI,” “momordi,” “pupugi,” “cucurri” probabiliter dici videtur atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur.
Sed Q. Ennius in Saturis “memorderit” dixit per e litteram, non “momorderit:” Meum (inquit) nón est, ac si mé canis memórderit.
Item Laberius in Gallis: De íntegro património meo céntum milia númmum Memórdi.
Item idem Laberius in Coloratore: Itáque leni pruná percoctus símul sub dentes Múlieris Veni, bis, ter memórdit.
Item P. Nigidius De Animalibus libro II.: “Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.”
Item Plautus in Aulularia: Ut ádmemordit hóminem.
Sed idem Plautus in Trigeminis neque “praememordisse” neque “praemomordisse” dicit, sed “praemorsisse”: Nisi fugissem (inquit) in [1] médium, credo, praémorsisset.
Item Atta in Conciliatrice: Ursum sé memordisse aútumat.
“Peposci” quoque, non “poposci,” Valerius Antias libro Annalium XLV. scriptum reliquit: “Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.” “Pepugero” aeque Atta in Aedilicia dicit:
Sed sí pepugero, métuet.
Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto “occecurrit” dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: “Si generalis species occecurrerit.”
Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. “speponderant” scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: “Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.”
Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo “memordi,” posco “peposci,”
tendo “tetendi,” tango “tetigi,” pungo “pepugi,” curro “cecurri,” tollo “tetuli,” spondeo “spepondi” facit.
Sic M. Tullius et C. Caesar “mordeo memordi,” “pungo pepugi,” “spondeo spepondi” dixerunt.
Praeterea inveni, a verbo “scindo” simili ratione non “sciderat,”
sed “sciciderat,” dictum esse. L. Accius in Sotadicorum libro I. “sciciderat” dicit. Verba haec sunt: Num érgo aquila ita, ut hi praedicánt, sciciderat Péctus?
Ennius quoque in Melanippa:
cum saxum scíciderit. [2] [gap]Valerius Antias in libro Historiarum LXXV. verba haec scripsit: “Deinde funere locato ad forum descendidit.”