Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 6, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo “Nolam” et posuit “oram”; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Nola iugo; postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret [1] in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, “oram” que pro “Nola” mutasse atque ita reliquisse; et vicina Vesevo Ora iugo.

Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit “ora” quam “Nola,” dubium id non est.

Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat.

Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.

Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit: Ἡ δʼ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ Ἢ χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ, atque item alio loco: Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut lex Postumiae iubet magistrae Ebria acina ebriosioris, cum dicere “ebrio” posset et, quod erat usitatius, “acinum” in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, “ebriam” dixit propter insequentis a litterae concentum. Qui “ebriosa” autem Catullum dixisse putant aut “ebrioso,” nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation