Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

XVII

Argument

“Humanitatem” non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt “humanitatem” non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam; sed “humanitatem” appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos “eruditionem institutionemque in bonas artes” dicimus. Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque “humanitas” appellata est.

Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.

Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: “Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.”

“Humaniori” inquit non ita ut vulgo dicitur, “facili et tractabili et benivolo,” tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed “eruditiori doctiorique,” qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris [1] et ex historia cognoverit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation