Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 19, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

VII

Argument

Quid sit “obesum”; nonnullaque alia prisca vocabula.

IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.

Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:

Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac Mente exsensa tardigenuclo Senio obpressum.

“Obesum” hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν “obesum” pro “uberi” atque “pingui” dicit.

Item notavimus quod “oblitteram” gentem pro “oblitterata” dixit;

item quod hostis qui foedera frangerent, “foedifragos,” non “foederifragos” dixit;

item, quod rubentem auroram “pudoricolorem” appellavit et Memnonem “nocticolorem”;

item, quod “forte” dubitanter et ab eo quod est “sileo,” “silenta loca” dixit et “pulverulenta” et “pestilenta” et quod “carendum tui est” pro “te” quodque “magno impete” pro “impetu”;

item quod “fortescere” posuit pro “fortem fieri” quodque “dolentiam” pro “dolore” et “avens” pro “libens”;

item “curis intolerantibus” pro “intolerandis,” quodque “manciolis,” inquit, “tenellis” pro “manibus” et “quis tam siliceo?” Item “fiere,” inquit, “inpendio infit,” id est “fieri inpense incipit”;

quodque “accipitret” posuit pro “laceret.”

His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.

Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait “trisaeclisenex” et “dulciorelocus iste,”

quod de tumidis magnisque fluctibus inquit “multigrumis” et

flumina gelu concreta “tegimine” esse “onychino” dixit,

et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos “subductisupercilicarptores” appellavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation