Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

IX

Argument

Quod Caecilius poeta “frontem” genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.

VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit: Nam hi súnt inimici péssumi, fronte hílaro, corde Trísti, Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias.

Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.

Tum de grammaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, “Quanta,” inquit, “licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum “fronte hilaro,” non “fronte hilara” dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!”

“Immo,” inquam, “potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui “frontem” inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis,[1] quae “analogia” appellatur, et veterum auctoritates non “hanc,” sed “hunc frontem” debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit:”

““Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus.” “Recto” quoque “fronte” idem Cato in libro eodem dicit.”

At ille semidoctus grammaticus: “Missas,” inquit, “auctoritates facias, quas quidem ut habeas posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.”

Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior, “Audi,” inquam, “mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.”

“Omnia,” inquam, “vocabula tribus litteris finita quibus “frons” finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut “mons,” “fons,” “pons,” “frons.””

At ille contra renidens: “Audi,” inquit, “discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.”

Petebant ibi omnes ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi et “Vade,” inquam, “nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos.”

Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation