Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

IX

Argument

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de “Suculis” et “Hyadibus,” quae sunt stellarum vocabula.

TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.

Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.

In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.

Ibi de his stellis quae appellantur “suculae” hoc scriptum est: “Adeo,” inquit, “veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea “suculas” appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae [1] Graece “sues” Latine dicantur. Sed ὑάδες,” inquit, “οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.”

Haec quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco “suculas” nominarent, quod ὕες Latine “sues” dicantur; sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos “super” dicimus, quod illi ὕπτιος, nos “supinus,” quod illi ὑφορβός, nos “subulcus,” quod item illi ὕπνος, nos primo “sypnus,” deinde per y Graecae Latinaeque o [2] litterae cognationem “somnus”: sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primo “syades,” deinde “suculae” appellatae.

Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui “zodiacus” dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδας, nos “Vergilias” vocamus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation