Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

X

Argument

Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. [1]

FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:

“Amici,” inquit, “familiaresque P. Vergilii, in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino.”

“Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.”

“Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res,” inquit, “indicium facit.”

“Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum,”

“omni poeticae venustatis laude florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.”

“Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.”

“In his autem,” inquit, “quae videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.”

“Atque uti vosmet ipsos,” inquit, “eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται Ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιμυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ Αἴθωνʼ· ἀλλʼ ἐν ὄρφναισιν πέτρας[2] Φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ. Κεῖνο δʼ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν Δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.”

“Audite nunc,” inquit, “Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse: Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.”

“Iam principio,” inquit, “Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis videbatur, interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;”

“ Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.”

“Atque ille Graecus quidem fontes imitus [3] ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit;”

“at hic noster “atram nubem turbine piceo et favilla fumantem” ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit,”

““globos” quoque “flammarum,” quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.”

“Item quod ait: “sidera lambit,” vacanter hoc etiam,” inquit, “accumulavit et inaniter.”

Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod “nubem atram fumare” dixit “turbine piceo et favilla candente.”

“Non enim fumare,” inquit, “solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si “candenti” dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam “candens” scilicet a candore dictum, non a calore.”

“Quod “saxa” autem “et scopulos eructari et erigi” eosdemque ipsos statim “liquefieri et gemere atque glomerari sub auras” dixit, hoc,” inquit, “nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation