IV
Argument
Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.SPONSALIA in ea parte Italiae quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit [1] De Dotibus:
“Qui uxorem,” inquit, “ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum [2] iri. Qui ducturus erat, id [3] itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur “sponsalia.” Tunc, quae promissa erat “sponsa” appellabatur, qui spoponderat ducturum, “sponsus.” Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat [4] ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut [5] qui stipulatus erat, condemnabat.”
Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.
Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.