Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

XIII

Argument

Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.

ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve “liberos” multitudinis numero appellarunt.

Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus.

Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.

Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: “Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.”

Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: “Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque [1] quem virile secus tum [2] in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation