XIV
Argument
Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.
Verba ex oratione eius haec sunt: “Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.”
Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat “exegit me pecuniam.” Quod si id dici potest, etiam “exactus esse aliqui pecuniam” dici potest,
Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur: Ego illúd minus nihilo éxigor portórium, id est “nihilominus exigitur de me portorium.”