Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 7, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod “praepetes” Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint “aves praepetes” et quid illae sint aves quas Nigidius “inferas” appellavit.

DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna, Praepetibus pennis ausus se credere caelo.

In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus “pennis praepetibus” quasi inproprie et inscite dictum.

“Nam“praepetes,”” inquit, “aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.”

Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.

Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid “praepetes” essent se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem “praepetem” appellavit in hoc versu: Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.

Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius: Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?

Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.

Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, “praepetes” appellantur, idcirco Daedali pennas “praepetes” dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.

Locos porro “praepetes” et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit: praepetibus sese pulcrisque locis dant.

Avibus autem “praepetibus” contrarias aves “inferas” appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: “Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.”

Ex quo est coniectare “praepetes” appellatas quae altius sublimiusque volitent, cum differre a “praepetibus” Nigidius “inferas” dixerit.

Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio “praepetum avium” facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, “praepetes” sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit: Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation