Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

XIX

Argument

“Rescire” verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.

VERBUM “rescire” observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur; neque ut “rescribere,” “relegere,” “restituere” [gap] substituere dicimus, itidem dicimus “rescire” ;

nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie “rescire.”

Cur autem in hoc uno verbo “re” particula huius sententiae vim habeat, equidem [1] adhuc quaero.

Aliter enim dictum esse “rescivi” aut “rescire” apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;

quamquam ipsum “scire” de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit: Sive [2] únquam quicquam filium rescívero, Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum, Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.

Claudius Quadrigarius in primo Annali: “Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.”

Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: “Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt.”

M. Cato in quarto originum: “Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: “mittam te, si vis, cum equitibus.” “Sero est,” inquit magister equitum, “iam rescivere.””

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation