Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Ηʹ.

Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.

Ita enim scriptum in eo libro est: “Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: Hic situs est vitae iampridem lumina linquens, Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. Fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet.”

Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation