Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

XIX

Argument

Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:

Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse divina divina oracula: eos velle venundare.

Tarquinius pretium percontatus est.

Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.

tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.

Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.

Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat.

Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.

Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.

Libri tres, in sacrarium conditi, “Sibyllini” appellati;

ad eos quasi ad oraculum quindecimuiri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation