Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 20, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

X

Argument

Quid vocabulum “ex iure manuni consertum” signiticet. [1]

“Ex iure manum consertum” verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.

Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent. Tum ille me despiciens: “Aut erras,” inquit, “adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.”

“Ex Ennio ergo,” inquam, “est, magister, quod quaero.”

“Ennius enim verbis hisce usus est.” Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos Pellitur [2] e medio sapientia, vi geritur res; Spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes. Non ex iure manum [3] consertum, sed magis ferro Rem [4] repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.

Cum hos ego versus Ennianos dixissem, “Credo,” inquit grammaticus, “iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque,” inquit, “et discas unde Ennius didicit.”

Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.

“Manum conserere” [gap] Nam de qua re disceptatur in iure in re [5] praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est “vindicia.”

Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: “Si qui in iure manum conserunt.”

Sed postquam praetores, propagatis Italiae finibus, satis iurisdictionis [6] negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad [7] longinquas res gravabantur, institutum est contra Duodecim Tabulas tacito consensus, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed “ex iure manum consertum” vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent.

Idcirco Ennius significare volens gestum, [8] non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida rem repeti dixit; [9] quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation