Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

XXV

Argument

Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, “indutiae” quid sint, definit. “Indutiae sunt,” inquit, “pax castrensis paucorum dierum”;

item alio in loco, “indutiae sunt,” inquit, “belli feriae.”

Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.

Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.

Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?

Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?

“Belli” autem “ferias” festive magis dixit quam aperte atque definite.

Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita [1] lenioris.

Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt.

Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.

Satis enim visum est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.

“Indutiarum” autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.

Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.

“Indutias” sic dictas arbitramur, quasi tu dicas “inde uti iam.”

Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.

Quod igitur [2] dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit [3] “inde uti iam” pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.

Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, “indutiae,” inquit, “dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, [4] hoc est initus atque introitus.”

Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation