Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Liber Tertius Decimus

I

Argument

Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt [1] in primo Antonianarum libro, “multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum”; tractatumque an idem duo ista significant, “fatum” atque “natura,” an diversum.

MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: “Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam [2] praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.”

“Praeter naturam,” inquit, “praeterque fatum.” An utrumque idem valere voluerit “fatum” atque “naturam” et duas res καθʼ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est: Μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.

Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.

Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis.

Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae quae violenta sunt non videantur e fato venire.

Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est Ὓπὲρ Στεφάνου: Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι, τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῇ πατρίδι, ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήσκειν βουλεύσεται.

Quod Cicero “fatum” atque “naturam” videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellavit.

Αὐτόματος enim θάνατος, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation