Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 3, Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

XIV

Argument

“Dimidium librum legi” aut “dimidiam fabulam audivi” aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.

“DIMIDIUM librum legi” aut “dimidiam fabulam audivi,” vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.

“Oportet enim,” inquit, “dicere “dimidiatum librum,” non “dimidium,” et “dimidiatam fabulam,” non “dimidiam.” Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non “dimidiatum” sed “dimidium,” [1] sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non “dimidiatum” recepisse dicemus, sed “dimidium.””

“At si scyphus,” inquit, “argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,“dimidiatum” eum esse dicere scyphum debeo, non “dimidium,” argenti autem, quod in eo scypho inest, “dimidium” meum esse, non “dimidiatum”” ;

disseritque ac dividit subtilissime quid “dimidium” “dimidiato” intersit,

et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait: Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars quae deest ei vaso non “dimidiata” dicenda est, sed “dimidia.”

Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: “dimidiatum” est quasi “dismediatum” et in partis duas pares divisum,

“dimidiatum” ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;

“dimidium” vero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.

Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si “dimidiam fabulam” aut “dimidium librum” dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est “dimidium” dicis.

Itaque Lucilius eadem secutus: Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus, et alio loco: Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.

Iam in vicesimo manifestius “dimidiam horam” dicere studiose fugit, sed pro “dimidia” “dimidium” ponit in hisce versibus: Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae Dimidio et tribus confectis dumtaxat—eandem Ad quartam. Nam cum obvium proximumque esset dicere:

“dimidia et tribus confectis,” vigilate atque attente verbum non probum vitavit.

Per quod satis apparet ne “horam” quidem “dimidiam” recte dici, sed vel “dimidiatam horam” vel “dimidiam partem horae.”

Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non “dimidiatum aurum” ;

item in Aulularia “dimidium obsoni,” non “dimidiatum obsonium,” in hoc versu: Ei ádeo obsoni hic [2] iússit dimidiúm dari; in Menaechmis autem “dimidiatum diem,”

non “dimidium” in hoc versu: Diés quidem iam ad úmbilicum dímidiatus mórtuust.

M. etiam Cato in libro quem De Agricultura conscripsit: “Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.”

“Dimidiatum,” inquit, “digitum,” non “dimidium.” Nam “digiti” quidem “dimidium,” digitum autem ipsum “dimidiatum” dici oportet.

Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: “Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.”

Neque quisquam omnium qui probe locuti sunt his verbis sequius quam dixi usus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation