Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 4, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

XVII

Argument

De natura quarundam particularum quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. “Obiciebat” “o” littera producta multos legere audio,

idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione “o” [1] ob eandem causam producunt.

Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, “subicit” “u” littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.

Item apud Plautum in Epidico “con” syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice.

Apud Vergilium quoque “subicit” verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.

Sed neque “ob” neque “sub” praepositio producendi habet naturam, neque item “con,” [2] nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis “constituit” et “confecit” secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea “n” [3] littera, sicut Sallustius: “faenoribus,” inquit, “copertus.”

In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo “i,” non per unum scribenda est.

Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est “icio,” sed “iacio” et praeteritum non “icit” facit, sed “iecit.” Id ubi compositum est, “a” [4] littera in “i” [5] mutatur, sicuti fit in verbis “insilio” et “incipio,” atque “i” [6] ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.

Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod [7] apud Vergilium in sexto positum invenimus: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse “iniice,” ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut [8] in hoc quoque verbo “in” praepositionem metri gratia protendat.

Quaerimus igitur in “obicibus” “o” littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo “obiicio” et nequaquam simile sit quod a verbo “moveo” “motus” “o” littera longa dicitur.

Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, “obices” et “obicibus” “o” littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus,

“i” litteram, quae in hoc [9] vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.

Congruens igitur est ut “subices” etiam, quod proinde ut “obices” compositum est, “u” littera brevi dici oporteat.

Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, “subices” pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu; [10] plerosque omnes tamen legere audias “u” littera producta.

Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: “Ita hos,” [11] inquit, “fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum.” Et Pacuvius item in Chryse: Idae [12] promúnturium, cuius lingua in altum prócit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation