X
Argument
Quod “aeditumus” verbum Latinum sit.“AEDITIMUS” verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua “finitimus” et “legitimus.”
Pro eo a plerisque nunc “aedituus” dicitur nova et commenticia usurpatione,
quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse [gap] propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone “aeditumum” dici oportere censet magis quam “aedituum,” quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Laevius quoque,
ut opinor in Protesilaodamia, “claustritumum” dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua “aeditumum” dici videbat qui aedibus praeest.
In IV in [1] Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: “Aeditumi custodesque mature sentiunt,” in libris autem hoc vulgariis “aeditui” scriptum est.
pomponii fabula Atellania est quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est: Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in templó tuo.
Titus autem Lucretius in carmine suo pro “aedituis” “aedituentes” appellat.