Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris [1] coagmentisque verborum scite modulateque apta, [2] exercendi gratia in Latinam orationem versa.

Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur.

Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus.

Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφʼ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον ὃ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πίνειν ἢ ᾁδειν ἢ διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθʼ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλʼ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλʼ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.

Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi “Heus,” inquit, “tu, rhetorisce,”—sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—“videsne,” inquit, “ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum?”

“Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos,” inquit, “tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον.”

“Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.”

Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;

atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus:

“Omne,” inquit, “omnino factum sic sese habet; neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum: velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale extitit; si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amiare; sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut honeste amemus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation