Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

XIII

Argument

“Quin” particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

“QUIN” particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.

Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus “quin venis?” “quin legis?” “quin fugis?” aliter, cum ita confirmamus: “non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus,” aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: “non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit”;

a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis. “Haut eos,” inquit, “eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.”

In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: “Neque satis,” inquit, “habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.”

Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: “Romam venit; vix superat quin triumphus decernatur.”

Item in sexto Annali eiusdem verba haec sunt: “Paene factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti.”

Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii;

nam “quin” utrobique positum pro “ut” planissimumque esse, si ita dicas: “Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur”; item alio in loco: “Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.”

Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.

Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.

Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation