XXVI
Argument
Sermones [1] M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit.Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.
Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,
“plura,” inquit “sunt” Favorinus, “in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.”
“Nam, ut alias eorum inconcinnitates [2] omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.”
“Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui “rufus” color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, [3] has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una “ruboris” appellatione, nisi [4] cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et “igneum” aliquid dicit et “flammeum” et “sanguineum” et “croceum” et “ostrinum” et “aureum.””
Tum Fronto ad Favorinum, “Non infitias,” inquit, “imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.”
“Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, “russus” et “ruber,” sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt; “fulvus” “enim et flavus” et “rubidus” et “poeniceus” et “rutilus” et “luteus” et “spadix” appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.”
“Nam “poeniceus,” quem tu Graece φοίνικα dixisti, noster est et “rutilus” et “spadix,” poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco [7] noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;”
““Fulvus” autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus “fuluam” aquilam dicit et iaspidem, “fulvos” galeros et “fulvum” aurum et arenam “fulvam” et “fulvum” leonem, sicque Ennius in Annalibus “aere fulvo” [9] dixit.”
““Flavus” contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic “flaventes comae” et, quod mirari quosdam video,”
“frondes olearum a Vergilio “flavae” dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam “flavam” dixit et “fulvum” pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: Cédo tuum [10] pedém mi, [11] lymphis flávis fulvum ut Púlverem Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, [12] ábluam, Lássitudinémque minuam mánuum [13] mollitúdine.”
““Rubidus” autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, “luteus” contra rufus color est dilutior;”
“inde ei nomen quoque esse factum videtur.”
“Non igitur,” inquit, “mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos quam aput nos nominantur.”
“Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,”
“neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, “caerulum” magis dicere ecum quam “glaucum,” sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.”
“Nostris autem veteribus “caesia” dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.”
Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, “Absque te,” inquit, “uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.”
“Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: Verrunt extemplo placide [14] mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale [15] conferta rate pulsum;”
“non enim videbatur “caeruleum” mare cum “ marmore flavo” convenire.”