Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

XXXI

Argument

Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit.

Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.

In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.

Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: “Quae, malum,” inquiunt, “ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.”

Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation