XI
Argument
Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem [1] eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet: Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον Ἤλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.
Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:
Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male [2] aegra et saucia Cucurrit ad labeas mihi, Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur. Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me [3] mortuus, Ad puerum ut [4] intus viverem.