Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

III

Argument

An vocabula haec, “necessitudo” et “necessitas,” differenti significatione sint.

RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, “necessitudinem” et “necessitatem” mutare differreque, ideo quod “necessitas” sit vis quaepiam premens et cogens, “necessitudo” autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.

Sicut autem nihil quicquam interest, “suavitudo” dicas an “suavitas,” “sanctitudo” an “sanctitas,” “acerbitudo” an “acerbitas,” “acritudo” an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, “acritas,” ita nihil rationis dici potest qui “necessitudo” et “necessitas” separentur.

Itaque in libris veterum vulgo reperias, “necessitudinem” dici pro eo quod necessum est.

Sed “necessitas” sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt “necessarii” dicuntur.

Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, “necessitatem” dictam pro “necessitudine,” id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: “Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.”

Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: “Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis [1] bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation