XVII
Argument
Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est “obnoxius”; deque eius vocis origine.PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret “obnoxius” quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.
Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: “Obscuram,” inquit, “sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!”
“Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici “obnoxium” cui quid ab eo cui esse “obnoxius” dicitur incommodari et noceri potest, ut qui [1] habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius,” inquit, “haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?”
Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et “Cetera,” inquam, “vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe “obnoxius” et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset “obnoxius” nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus: nunc ego hercle perii pláne, non obnóxie,[2] quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria “plane” et “obnoxie,” quod a tua significatione longe abest.”
Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi “obnoxius” et “obnoxie” non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, “Ego,” inquit, “dixi quid esset “obnoxius,” non quid “obnoxie.””
At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, “Mittamus,” inquam, “sicuti vis, quod Plautus “obnoxie” dixit, si id nimis esse remotum putas,”
“atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:”
“quod tu ais “culpae suae conscium.” Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus: iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de “obnoxio” dixisti.”
“Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus: Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet, Fórtiterque innóxium stare [6] ádversum adversários. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat, Áaliae res obnóxiosae nócte in obscurá latent?”
At ille oscitans et alucinanti similis: “Nunc,” inquit, “mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.”
At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria: Máximas opímitates gaúdio effertíssimas Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri; Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii Nóstro devincti beneficio.
Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego mercéde huc conductús tua Advénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxium Reáre; audibis mále, si maledicís mihi.