Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 18, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre “matronam” et “matrem familias” existimavit differentia longe vanissima.

AELIUS MELISSUS in nostra memoria fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos id [1] temporis; sed maiore in litteris erat iactantia et σοφιστείᾳ quam opera.

Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editus, doctrinae inclutae.

Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

Ex eo libro verba haec suit: “Matrona” est quae semel peperit, quae saepius, “mater familias”; sicuti sus quae semel peperit, “porcetra,” quae saepius, “scrofa.”

Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.

Nam de “porcetra” habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;

sed “matronam” non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque “matrem familias” nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.

Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, “matronam” dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque “matrimonium”

dicitur, “matrem” autem “familias” appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation