Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Liber Decimus

I

Argument

“Tertium”ne consul an “tertio” dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, [1] quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.

FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi.

In his scriptum fuit me illi iam “tertium” scripsisse.

Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur “tertium” ac non “tertio” scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, “tertium” ne “consul” et “quartum” an “tertio” et “quarto” dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset “tertio” et “quarto consul,” non “tertium quartum” que; idque in principio libri III. [2] Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum “septimo” consulem dixisse.

Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur;

nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.

Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto haec sunt: “Aliud est “quarto” praetorem fieri et “quartum”; quod “quarto” locum adsignificat ac tres ante factos, “quartum” tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet “consul tertium” aut “tertio,” extremas litteras non scripsit.”

Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: “Cum Pompeius,” inquit, “aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, [3] quaeri coeptum est, utrum “consul tertio” inscribendum esset an “tertium.” Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars “tertio,” alii “tertium” scribendum contenderent, rogavit,” inquit, “Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet.” Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. “Persuasit igitur Pompeio, ut neque “tertium.” neque “tertio” scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.”

Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.

Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est.

In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: “Carthaginienses sextum de foedere decessere.” Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum.

Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: “tertium quartumque.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation