Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

II

Argument

Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.

AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.

Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.

Introivit provinciae praeses et cum eo pater;

assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.

Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque dum aliae promebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis uti sederet.

Ad quae [1] ille ait: “Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.”

“Absque praeiudicio,” inquit Taurus, “tu interea sede, dum [2] inspicimus quaerimusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.”

Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione.

Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in domestica re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.

“Hoc igitur,” inquit, “quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.”

Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.

Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.

Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: “Deinde facti consules Ti. [3] Sempronius Gracchus iterum, [4] Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: “Quid postea?” ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation