Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

VIII

Argument

In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: “cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam” et “quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.”

PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;

id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.

Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. [1]

Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: [2] nullum inde ibat oleum.

Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;

idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice “μὴ γελᾶτε,” inquit, “ἔνι τοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται.”

“Verbero,” inquit ridens Taurus, “nonne is curriculo atque oleum petis?”

Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: “Aula,” inquit, “oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?”

Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.

Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.

“Est quidem,” inquit Taurus, “ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora.”

“Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet.”

“Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.”

“Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit.”

“Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora levioraque sunt.”

Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit. “Tametsi Herodotus,” inquit, “historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod “Cimmerium” appellatur, earumque partium mare omne quod “Scythicum” dicitur, gelu stringi et consistere.”

Dum haec Taurus, interea puer venerat et aula deferbuerat tempusque esse coeperat edendi et tacendi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation