Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 7, Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

XII

Argument

Quod neque “testamentum,” sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque “sacellum.” sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a “testatione” productum alterum, [1] alterum a “sacro” imminutum.

SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus “testamentum” verbum esse duplex scripserit, non reperio;

nam compositum esse dixit a “mentis contestatione.”

Quid igitur “calciamentum,” quid “paludamentum,” quid “pavimentum,” quid “vestimentum,” quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?

Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.

Nam in libro De Religionibus secundo: ““Sacellum.” est,” inquit, “locus parvus deo sacratus cuin ara.” Deinde addit verba haec: ““Sacellum” ex duobus verbis arbitror compositum “sacri” et “cellae,” quasi “sacra cella.””

Hoc quidem scripsit Trebatius; set quis ignorat, “sacellum” et simplex verbum esse et non ex “sacro” et “cella” copulatum, sed ex “sacro” deminutum?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation