IV
Argument
De verbo “duovicesimo,” quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est.APUD Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se [1] unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto:
“Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.”
“Non,” inquit, “duovicesimo, sed “duo et vicesimo” scribi oportuit.”