Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

VII

Argument

In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem “hanc sibi rem praesidio sperant futurum,” neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et “futuram” scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,

Tironiana cura atque disciplina facto, ita [1] scriptum fuit: “Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant. [2] Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. [3]”

Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non “futurum,” sed “futuram,” neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset “manifestarius.”

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.

Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.

“Nam futurum,” inquit, “non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,”

“set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita scriptum est: “Credo ego inimicos meos hoc dicturum.” “Inimicos dicturum,” inquit, non “dicturos”; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum “dicturum,” ”

“qua est aput Ciceronem “futurum”? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.”

In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: “I[4] dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum” ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: “Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum”;

item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: “Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse.” “Plautus etiam in Casina,”

“cum de puella loqueretur, “occisurum” dixit, non “occisuram,” his verbis: Etiamne habet [5] Casina gladium? Habét, sed duós.—Quid duós? [6] —Alteró te Occísurum aít, alteró vilicum.”

“Item Laberius in Gemellis: Nón putavi (inquit) hoc eám facturum.”

“Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus “dicturum” et Quadrigarius “futurum” et “facturum” et Antias “processurum” et Plautus “occisurum” et Laberius “facturum” indefinito modo dixerunt, ”

“qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, ”

“sicuti M. Cicero “futurum” dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.”

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: “Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis,”

neque soloecismum esse aiebat “in potestatem fuisse,” ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit: número [7] mihi in mentem fuit, non, ut dici solitum est, “in mente.”

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.

Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, “potestatem” dicere mallet, non “potestate.”

Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod “explicavit” dicere maluit quam “explicuit,” quod esse iam usitatius coeperat.

Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: “Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit.” At si “explicuit” diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation