Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

XV

Argument

“Passis velis” et “passis manibus” dixisse veteres non a verbo suo, quod est “patior,” sed ab alieno, quod est “pando.”

AB eo quod est “pando” “passum” veteres dixerunt, non “pansum,” et cum “ex” praepositione “expassum,” non “expansum.”

Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasse et flámmeum expassúm domi “Capillo” quoque esse mulier “passo” dicitur,

quasi porrecto et expanso, et “passis manibus” et “velis passis” dicimus, quod significat diductis atque distentis.

Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, “dispessis” dicit pro eo, quod est “dispassis”: Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum [1] extra pórtam, Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation