Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

XIII

Argument

“Cum partim hominum” qua ratione veteres dixerint.

“PARTIM hominum venerunt” plerumque dicitur, quod significat “pars hominum venit,” id est “quidam homines.” Nam “partim” hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti “cum partim hominum” dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum.

M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: “Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit [1] e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.”

Imperitiores autem “cum parti” legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.

Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: “Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem [2] sibi.” Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: “Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum [3] an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation