Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 19, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

XIII

Argument

Quos “pumiliones” dicimus, Graece νάνους appellari.

STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.

Tum Fronto Apollinari: “Fac me,” inquit, “oro, magister, ut sim certus an recte supersederim “nanos” dicere parva nimis statura homines maluerimque eos “pumiliones” appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, “nanos” autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?”

“Est quidem,” inquit, “hoc” Apollinaris, “in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci [1] vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria,” inquit, “mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. [2] Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.”

Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: “Docuit,” inquit, “nos Apollinaris, “nanos” verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam [3] de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?”

Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: “Si piaculum,” inquit, “non committitur, praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in poematis Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae,” versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation