Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

XVI

Argument

Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.

IDEM Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: “Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. [1] Set, si contionem habere volunt uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.”

Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse “cum populo agere,” aliud “contionem habere.”

Nam “cum populo agere” est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet; “contionem” autem “habere” est verba facere ad populum sine ulla rogatione.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation