Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 14, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Cuimodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus “Adiutum,” inquit, “ornatumque volo ire Noctes tuas”; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens,

tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.

At quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula! quo nomine fuerit qui primus “grammaticus” appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum ἐν τῇ ἔσω θαλάσσῃ Ulixes erraverit κατʼ Ἀρίσταρχον an ἐν τῇ ἔξω κατὰ Κράτητα; item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi;

et quorum ibi nominum παραστιχίς reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit “Aonia,” quod Aegyptus “Aeria,” quod Creta quoque eodem nomine “Aeria” dicta sit, quod Attice “Ἀκτή,” quod Corinthus “Ephyre,” quod Macedonia “Ἠμαθία,” quod Thessalia “Αἱμονία,” quod Tyros “Sarra,” quod Thracia ante “Sithonia” [1] dicta sit, quod Paestum “Ποσειδώνιον.”

Haec item atque alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt.

Quem cum statim properans redderem: “Ὄναιό σου,” inquam, “doctissime virorum, ταύτης τῆς πολυμαθίας et librum hunc opulentissimum recipe, nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae Noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat: Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τʼ ἀγαθόν τε τέτυκται.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation