Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 23

Text kindly provided by Perseus

XXIII (XXII)

Argument

De Neriene Martis in antiquis conprecationibus. [1]

CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est:

“Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.”

Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.

Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, “Nerio,” quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, [2] non “Nerio,” sed “Nerienes” vocative dicit in his versibus: Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales, Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.

Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.

Sed “Nerio” a veteribus sic declinabatur, quasi “Anio”; nam perinde ut “Anienem,” sic “Nerienem” dixerunt, tertia syllaba producta.

Id autem, sive “Nerio” sive “Nerienes” est, Sabinum verbum est,

eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui [3] erat egregia atque praestanti fortitudine “Nero” appellatus est.

Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine “nervos” appellamus.

“Nerio” igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu: Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.

Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.

Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: “Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.”

“De tui,” inquit, “coniugis consilio,” Martem scilicet significans; per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.

Inibi autem animadvertendum est quod Gellius “Neria” dicit per a litteram, non “Nerio,” neque “Nerienes.”

Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit: Nolo égo Neaeram té vocent, set Nérienem, Cum quidém Mavorti [4] es ín conubiúm data.

Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint.

Ennius autem in primo Annali in hoc versu: Nerienem Mavortis et Herem, [5] si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.

Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, “Nerio” dictum quasi “Neirio,” hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; “ne” enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation