VI
Argument
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id [1] dicunt respondeatur.NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus: Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A! timidos nautas canibus lacerasse marinis;
“vexasse” enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
Item aliud huiuscemodi reprehendunt: Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras? “Inlaudati” parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione [2] execrationeque totius generis humani dignus esset.
Item aliud verbum culpaverunt: Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere “auro squalentem,” quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
Sed de verbo “vexasse” ita responderi posse credo: “Vexasse” grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est “vehere,” in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. “Vexare” autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is “vexari” proprie dicitur, sicuti “taxare” pressius crebriusque est quam “tangere,” unde id procul dubio inclinatum est, et “iactare” multo fusius largiusque est quam “iacere,” unde id verbum traductum est, et “quassare” quam “quatere” gravius violentiusque est.
Non igitur, quia vulgo dici solet “(vexatum esse” quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit: “Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret”; “vexatam” Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV.
In Verrem: “Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.”
Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is “inlaudatus” est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio “inculpatum” facit. “Inculpatus” autem instar est absolutae virtutis; “inlaudatus” quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud: Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς [5] τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.
Eadem ratione idem Vergilius “inamabilem” dixit Stygiam paludem.
Nam sicut “inlaudatum” κατὰ στέρησιν laudis, ita “inamabilem”
κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo “inlaudatus” ita defenditur:
“Laudare” significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, [6] “laudari” dicitur, quod est nominari.
Is “inlaudatus” autem [7] est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,
sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod “tunicam squalentem auro” dixit.
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. “Squalere” enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut [8] incuteret visentibus facie nova horrorem, id “squalere” dicebatur.
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium “squalor” appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam “squalor” de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.