Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 6, Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

II

Argument

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum antiquarum.

TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.

Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.

Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali “cor” dixisse genere masculino.

Verba Caeselli subiecta sunt: “Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali “quem cor” dixit.”

Ascripsit deinde versus Ennii duo: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? Antiochus est qui hoc dixit, Asiae rex.

Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.

Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: “Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?”

Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.

Nam tres versus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor Suasorem summum et studiosum robore belli.

Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: “Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi”—hoc est enim: “cor meum credidit,” proinde atque diceret “quem ego stultus homo credidi”—“summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.”

Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus “quem cor” dictum putavit et “quem” accentu acuto legit, quasi ad “cor” referretur, non ad “Hannibalem.”

Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi “cor” Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: “suasorem summum!” Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation