Haec locutus gladio latus cingo, et
ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in
publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito
vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque
manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus
fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua
legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et
legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?” Cum deinde vultu atque
ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me
iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad
deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae
gratias agere [gap] “
Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens
qui timet et sicco concoquit ore famem [gap]
”
Non multum oportet consilio credere, quia suam
habet fortuna rationem [gap]