Et cocum quidem potentiae admonitum
in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et
“Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis.
Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano
nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus
et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam
libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam
controversiam hodie declamasti? Ego etiam[1] si causas non ago, in
domusionem[2] tamen litteras didici. Et ne me putes studia
fastiditum, II[3]
bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas,
peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives
inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon
et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio Hoc “inquit si
factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec
aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit
“Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de
Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe[4] extorsit? Solebam
haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis
meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent:
Σίβυλλα, τί θέλεις; respondebat
illa: ἀποθανεῖν θέλω.”