“Quod autem inquit putamussecundum litteras [1] difficillimum esse
artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid
homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si
illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui
per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves:
boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos
gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam
habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si
dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem pungunt, [2] quia ubicunque dulce est,
ibi et acidum invenies.”
Iam etiam philosophos de negotio
deiciebat, cum [3] pittacia
in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium
apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam
acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et
contumelia”: xerophagi ex sapa[4] datae sunt et contus
cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et
muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et
tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et
littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit.[5] Diu risimus: sexcenta
huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.