Nos iam ad
triclinium perveneramus, in cuius parte [1] prima procurator rationes accipiebat.
Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum
securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in
quo erat scriptum: “C. Pompeio Trimalchioni, seviro
Augustali, Cinnamus dispensator.” Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de
camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si
bene memini, hoc habebat inscriptum: “III. et pridie kalendas Ianuarias C.
noster foras cenat,” altera lunae cursum stellarumque septem imagines
pictas; et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla
notabantur.
His repleti voluptatibus
cum conaremur in triclinium [2] intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc
officium erat positus, “Dextro pede.” Sine dubio paulisper
trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret. Ceterum ut pariter movimus [3] dextros gressus, servus nobis
despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
nec magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim
sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem
sestertiorum. Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in
atrio[4] aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret
poenam. Superbus ille sustulit vultum et “Non tam iactura me movet” inquit
“quam negligentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae
mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel
lota. Quid ergo est? Dono vobis eum.”