“Quae striges comederunt nervos
tuos, aut quod [1]
purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne a
puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in
clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi
deos iratos excitasti”[2]
[gap]
Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil
recusantem [3] perduxit
impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil
respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum
verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset.
Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus
obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu
confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus
coepit accusare, donec intervenit sacerdos.
“Quid vos”
inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis?
Utique die feriarum, quo [4]
etiam lugentes rident.”
“O” inquit
“Oenothea, hunc adulescentem quem [5] vides: malo astro natus est; nam neque puero neque
puellae bona sua vendere potest. Nunquam tu hominem [6] tam infelicem vidisti:
lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas
esse, qui de Circes [7]
toro sine voluptate surrexit?” His auditis Oenothea [8] inter utrumque consedit
motoque diutius capite “Istum” inquit “
morbum sola sum
quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere,
rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat [gap]
“
nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida
tellus,
cum volo, siccatis arescit languida sucis,
cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes
submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quid leviora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meis, trepidusque furentes
flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe
carminibus magicis socios mutavit Vlixis,
Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens
artibus Idaeos frutices in gurgite sistam
et rursus fluvios in summo vertice ponam.
””