Rogo, Habinna—puto, interfuisti—:
'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo
unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala
nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos
triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam
hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae
iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi
hanc domum. Ut scitis, casula[1] erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes,
cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum
cenationem,[2] cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius
sessorium, ostiarii cel lam perbonam; hospitium hospites
capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et
habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis
ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic
amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia,
in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex
qua iubeo lavari ossa mea.”